VOCES AD ENCHIRIDION C.N. «VIA LATINA» INCISAE

VOCES AD ENCHIRIDION C.N. «VIA LATINA» INCISAE

Rogantibus amicis et instantibus, ut in lucem voces ad capitula VIAe LATINAe ederemus, decrevimus HIC (https://drive.google.com/drive/folders/10TtC4d7tiHFITF6nw6tp4NxL71N3jkdS?usp=sharing) apponere auditiones ad singula capitula accommodatas.

Si bene perpenderitis, diversas audietis voces neque unius tantum hominis, quod commodum diversi sunt nostris temporibus soni. Atque fuerunt mehercle soni in imperio Romano diversi, homines sane lingua Latina utebantur variis vocis modulationibus!

Quod ad pronuntiatum spectat, restitutum, qui dicitur, reperies, viator, sonos autem, ut supra diximus, ex plurimis terris oriundos et varietatem redolentes.

Ex Collegio Latinitatis atque Domo Editoria Cultura Clásica gratias agimus amicis qui latus nobis hoc in incepto clauserunt:

Capitulum I: Jorge Tárrega (Hispanus, Collegium Latinitatis & University of Massachusetts-Boston)

Capitulum II: María Luisa Aguilar (Hispana, Collegium Latinitatis & Universitat de València)

Capitulum III: Séverine Tarantino (Francogalla, Collegium Latinitatis & Université de Lille)

Capitulum IV: Beat Jung (Helvetius, Collegium Latinitatis & Kantonschule Solothurn)

Capitulum V: Roberto Carfagni (Italus, Schola Latina)

Capitulum VI: Tom Keeline (Americanus, Washington University in St. Louis)

Capitulum VII: Irene Regini (Itala, Satura Lanx)

Capitulum VIII: Ana Gámez (Hispana, Collegium Latinitatis & Lyceum Capellanía)

Capitulum IX: Ana Kuljeric (Hispana, Collegium Latinitatis & Lyceum Abyla)

Capitulum X: Gema Navarro (Hispana, Collegium Latinitatis & Lyceum Ostippo)

Capitulum XI: Karolína Doušová (Bohema)

Capitulum XII: Marina Garanin (Germana, Heidelberg Universität, Musa Pedestris)

Vtinam sit vobis vel discipulis vestris utilitati!

Bostoniae, Valentiae, Granatae dedimus, Pridie Kal. Oct. ann. MMXXIII