Est magistra utriusque linguae in lyceo «El Puig» prope Valentiam sito. Defendit anno MMXV thesin doctoralem de Varrone in Vniversitate Studiorum Valentina, in qua litteras Latinas profitetur ab anno MMXIX. Maxime delectatur rationibus docendi linguae Latinae quas in Academia Vivarii Novi nosse potuit; quocirca quinquies accita est in CAELVM ubi magistros informavit. Huc adde haud paucos cursus Latinitatis multis in oppidis ab ea traditos esse.
Studia Philologiae Classicae anno MM Valentiae perfecit et Barcinoni thesin doctoralem de Ovidii relegatione defendit. Litteras Romanas libentissime pervestigat et cum amicis de rebus humanis, ut aiunt, divinisque sermocinatur. Certaminibus publicis superatis, in lyceo Mislatae prope Valentiam suos discipulos Cultum Classicum et Linguam Latinam docet necnon munere magistri fungitur in Vniversitate Studiorum Valentina ab anno MMXVIII.
Professus est nuper litteras Latinas tres annos in Vniversitate Studiorum Massacusettensi, Bostoniae sita, nunc autem docet Linguam Latinam in lyceo Valentino. Ab anno MCMXCVIII utramque linguam docuerat in lyceis Valentinis atque futuros magistros in Studiorum Valentina Vniversitate arte docendi susceperat informandos. Thesim doctoralem de philologia latina anno MMV defendit neque paucas porro symbolas et opuscula de litteris latinis in lucem edidit. Munere magistri functus est septies in CAELO atque anno MMXV cooptatus est in Academiam Latinitati Fovendae. Nostro Collegio praefuit ab anno MMXVI ad ann. MMXX.
Studiis Vniversitariis de linguis pervestigandis Valentiae perfectis, voluit altius informari in Vniversitate Studiis e longinquo Provehendis (vulgo UNED). Ibi studiis Antiquitatis operam dedit atque praemio honorata est a Societate Studiorum Classicorum (SEEC). Publico certamine ann. MMXIX superato, linguam Latinam Cultumque antiquorum in lyceo Edetano docet. Eius omnes vias interest perscrutari et ad linguam Latinam colendam et ad scriptores Romanos assidua lectione evolvendos.
Radulfus Navarro publico linguae Latinae Graecaeque magistri munere in lyceo Hispalensi fungitur. Anno MMXVIII cum in academia de Philologia Latina sermone Latino disseruisset, est in doctorum numerum cooptatus. Plautus, Cicero, Ovidius, Augustinus, Ioannis Audoenus ei sunt in deliciis. Scripta quoque de docendi ratione deque ipsis auctoribus interdum foras dat.
Studiis anno MMXVII in Academia confectis, Alba cursum litterarum Antiquarum necnon cursum lyceorum magistris lyceorum informandis, dum in Vniversitate St. Malacitana docet, audivit. A prima iuventute haud paucis cursibus de lingua Latina et Graeca viva ratione docenda interfuit, in quibus lustrationes suscepit mystagoga nonnullis in Museis, itemque una cum condiscipulis Malacitanis Circulum Latinum nomine ‘Mane Latinum Malacitanum’ condidit. Nunc munere magistrae suffectae in Baetica regione in Hispania fungitur et thesim doctoralem scribit de astrologia Mediae, quae dicitur, Aetatis. Est Albae in deliciis Ovidii opera legere.
Ab anno MMXVIII Raicus linguam litterasque Antiquorum docet in lyceis Valentinis. Discipulus in Universitate Studiorum Valentina, alacriter frequentavit Circulum Latinum Valentinum, ubi magistros collegasque audire coepit, necnon annis labentibus interfuit aliis conventibus Latine loquentium (utputa Circulo Lutetiensi, Vespero Latino, cet). Moderatus est saepe officinas linguae Latinae pervulgandae, discipulis et magistris Sagunti, Valentiae, alibi destinatas. Nuperrime mystagogi munere functus est de argumentis mythologicis in Museis Hispanis magistrique munere in cursu c.n. CAELVM.
Si sodalis nostri Collegii fieri volueris, suademus beneficia legas, schedam nominis dandi impleas in reti eamque mittas quamprimum.