Circulus Valentinus

Circulus Latinus Valentinus

Circulus Latinus Valentinus anno MMX conditumst. Singulis mensibus congregantur 9-10 sodales eo animo, ut locos ex auctoribus depromptos per tres horas Latine rimentur. Neque aliud est sodalibus Latine loqui nisi de argumentis antiquis colloqui fontesque potius haurire quam rivulos doctrinae consectari. Ecce pellicula in qua Georgius sodalis brevissime disserit (min. 25.30) de inceptis et rationibus Circuli Valentini.

Circuli Latini Valentini sessiones

Anno MMX conditi

Nomen da Collegio Latinitatis!

Si sodalis nostri Collegii fieri volueris, suademus beneficia legas, schedam nominis dandi impleas in reti eamque mittas quamprimum.