Consilia

Consilia

Collegii Latinitatis

Collegium Latinitatis consociatio est anno MMXVI Valentiae condita, quae haec fovet consilia et incepta. Plurima enim sunt consilia quibus faventes volumus prorsus Latinitatem quoquoversus divulgare, cultum classicum Societati inicere et usum linguae redintegrare.

Consilia Collegii Latinitatis

  1. Hereditatem ex Humanitate classica et ex aetate Renatarum artium receptam in societate hodierna defendere per usum Linguae Latinae eiusque studium servare colere tradere.
  2. Vsum linguae Latinae classicae defendere omnibus in provinciis tum ad doctrinam tum ad Humanitatem colendam spectantibus.
  3. Omnibus inceptis favere ad linguam Latinam pertinentibus, quae sibi praestituant finem, ut monumenta Antiquitatis penitus intellegantur.
  4. Magistros Linguā Latinā eo modo informare, ut rationes linguarum hodiernarum docendarum adhibeantur in lingua Latina docenda.
  5. Seminariis, acroasibus, cursibus oblatis opem ferre Latinitatis expertibus in auctoribus Latinis sua ipsorum lingua legendis.
  6. Vires arctissime coniungere et inceptis favere omnibus utilibus una cum aliis consociationibus sicut Academia Latinitati Fovendae, Academia Vivarium Novum, consociatione Culturaclasica.com, Sociedad Española de Estudios Clásicos, cet.) itemque cum Circulis Latinis et Hispaniae et omnium gentium.
  7. Summā ope niti ut Circuli diversi ubique conformentur, seminaria habeantur vel similia, quaecumque in animo habeant auctores rimari et monumenta classica ac recentiora excutere.

Incepta Collegii Latinitatis

Ne unguem latum ab illis, quae diximus, consiliis discedamus, his inceptis proxime favebimus:

  1. Conventus, acroases, seminaria, orationes fovebimus de docendi rationibus, de rebus antiquis pervestigandis et divulgandis, Lingua Latina scilicet semper adhibita.
  2. Cursus ordinare ad usum Linguae Latinae exercendum dicatos et ad rationes docendi per usum pervulgandas.
  3. Lustrationes Latinas moderari quibus palam patrimonium Valentinum et Hispanum monstretur.
  4. Sessiones Vesperi Latini secunda quaque hebdomade Valentiae eo animo constituere, ut usus Linguae Latinae ab participibus exerceatur.
  5. Coetum auctoribus Latine legendis conflare.
  6. Incepta linguae Latinae exercendae toto animo alere, ut disciplina “Lingua Latina” et in lyceis et in Vniversitatibus Studiorum magnopere foveatur.
  7. Provinciam aperire in YouTube monumentis Latinis tractandis dicatam. Vsus retis omnium gentium omnibus inceptis fovendis.
  8. Symbolas Latine conscribere in commentariis periodicis, quae doctrinam colunt et rationes docendi pervulgant.
  9. Enchiridia et subsidia academica eo consilio conscribere, ut lingua Latina per usum et discatur et tradatur.
  10. Magistris consilio summā sedulitate adesse vel Circulos rite ac publice constituere ut auxilium feramus magistris, quorum interest linguā uti Latinā in scholis.
  11. Seminarium Nunc Latine nuncupatum in Ludis Saguntinis agere una cum consociationibus Valentinis Ludere et discere et Prósopon-Sagunt.
  12. Conventum instituere cum Circulis Latinis et Consociationibus Hispanis et peregrinis, quibus lingua Latina est insigne.
  13. Certamina moderari, ut lingua Latina inter iuvenes foveatur.
  14. Latinitatis studiosos consuetudine implicare linguae Latinae Latine exercendae.
  15. Concentus instruere qui Linguae Latinae docendae praestent et inserviant.

Nomen da Collegio Latinitatis!

Si sodalis nostri Collegii fieri volueris, suademus beneficia legas, schedam nominis dandi impleas in reti eamque mittas quamprimum.