De inscriptionibus Latinis: lycea ex toto orbe terrarum coniunguntur!

De inscriptionibus Latinis: lycea ex toto orbe terrarum coniunguntur!

Nonnulli nostri collegae hoc anno quoque in inceptis «eTwinning», quorum nomina «Saxa Loquuntur» et «Scripta Manent» sunt, numerantur.

Litteras antiquas methodis, quae dicuntur, activis, discere licet in lyceis totius orbis terrarum. Multi igitur litterarum classicarum magistri una cum discipulis, magno Antiquitatis amore ardentes, conveniunt eo consilio ut lingua latina in aeternum floreat viva.

Hac in occasione propositum erit inscriptionum Latinarum studium, quibus nostri discipuli ipsa scripta antiqua videre, legere, intellegere poterunt.

Itaque Collegium Latinitatis huic consilio favet gratiasque agit omnibus magistris qui operam dant ut sic lingua Latina magis magisque in dies propagetur.

🇪🇸 Eirene Fernández – IES Camp de Túria (Llíria, Valencia)

🇪🇸 Jorge Tárrega – IES La Patacona (Alboraya, Valencia)

🇪🇸 Gabriel Cañamero – IES Pare Vitoria (Alcoy, Alicante)

🇪🇸 Víctor Martín – IES Río Órbigo (Veguellina de Órbigo, León)

🇪🇸 Lorenzo Fraga – IES Castro Alobre (Vilagarcía de Arousa, Pontevedra)

🇪🇸 David González – IES Villa de Vallecas (Madrid)

🇧🇪 Marie-Anne Bettens – GO! Atheneum Malle (Malle, Bélgica)

🇮🇹 Eugenia Di Guglielmo – Liceo Classico e Musicale Bartolomeo Zucchi (Monza, Italia)

🇮🇹 Oriana Mignaca – Liceo Classico Arnaldo (Brescia, Italia)

🇮🇹 Michele Pio – Liceo Classico Axel Munthe (Capri, Italia)