05 May Praeconium in LA RAZÓN de lustratione Pratensi
Posted at 10:35h
in Nuntii
Ecce praeconium quod nuperrime apud “La Razón” in lucem editumst in quo incepta atque vices Collegii Latinitatis, colligi possunt. Nostri enim est coniungere vires cum ceteris hominibus ex toto orbe terrarum eo animo ut enixe una operam navemus pro Latinitate pervulganda. Gratias plurimas ergo agimus diurnariis etsi haud semel praeter modum quaedam dixerunt, nam nos nec primi nec sinceri rationes, quae dicuntur, vivas adhibuimus in lyceis!