
17 Nov Musei EL PRADO Lustrationum index, ann. MMXIX-MMXX
Posted at 17:47h
in Nuntii
Vos omnes certiores facimus Collegium has, quas inferius significamus, lustrationes his proximis mensibus in Museo El Prado suscepturum. Sic enim cum eius moderatoribus volumus ducentesimum annum Musei agitare! Si quod consilium, dies, mystagogus mutatus erit, statim tabulam emendabimus. Ceterum magistri, qui discipulos suos ad lustrationes matutinas ducere voluerint, nomen quamprimum dent lustrationi in pagina Musei.
Dedimus Valentiae-Matriti, die X mensis Novembris ann. MMXIX
Dies Veneris |
Hora | Quibus? | Mystagogi |
Argumentum |
15 mensis Novembris | 11am | Discipulis lyceorum | Paulus Ortiz | Iter Mythologicum |
15 mensis Novembris | 4.30pm | Omnibus | Paulus Ortiz et Xaverius Carqués | Velázquez |
22 mensis Novembris | 4.30pm | Omnibus | Paulus Ortiz et Iosephus Valentinus | Velázquez |
7 mensis Februarii | 11am | Discipulis lyceorum | ? | Iter Mythologicum |
7 mensis Februarii | 4.30pm | Omnibus | ? et María Ibáñez | ? |
14 mensis Februarii | 4.30pm | Omnibus | Raycus G. Perdomo et Iosephus Malacitanus | ? |
8 mensis Maii | 11am | Discipulis lyceorum | ? | Iter Mythologicum |
8 mensis Maii | 4.30pm | Omnibus | David González et Paula Pellicer | ? |
22 mensis Maii | 4.30pm | Omnibus | David González et Raycus G. Perdomo | ? |
Ceterum aliae ordinabuntur lustrationes in cursibus, in quos iam plures auditores non capiuntur:
Dies |
Hora |
Moderatur | Mystagogi |
Argumentum |
29 mensis Novembris | 5.30am | SEEC (Societas Hispanica Studiorum Classicorum) | Aloisia Aguilar et Georgius Tárrega | De mythologia: de Rubenio et Goya |
Mense Martio | 6pm | CTIF Matriti (Consilium publicum magistris lyceorum informandis) | Paula Pellicer | Nondum constitutum |