Mors Viriathi: Lustratio IX in Museo El Prado

Mors Viriathi: Lustratio IX in Museo El Prado

Mense Iunio ann. MMXVIII Carolus García, sodalis Collegii, suscepit hanc tabulam Hispanici pictoris de Madrazo (anno MDCCCLXX) in Museo El Prado narrandam, in qua multi Lusitani propter mortem ducis Viriati maerent. Ecce Eutropius de eo locutus est (Breviarium ab urbe condita, IV, 16):

«Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos res egregias gessit. Successit ei Q. Pompeius. Nec multo post Q. quoque Caepio ad idem bellum missus est, quod quidam Viriathus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriathus a suis interfectus est, cum quattuordecim annis Hispanias aduersus Romanos movisset. Pastor primo fuit, mox latronum dux, postremo tantos ad bellum populos concitauit, ut adsertor contra Romanos Hispaniae putaretur. Et cum interfectores eius praemium a Caepione consule peterent, responsum est numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus interfici».

Licet, si libuerit, SVBTITVLIS uti Latinis, Anglicis vel Hispanicis.

All the videos in YouTube are provided with English, Spanish and Latin SUBTITLES.

Si se desea, todos los vídeos pueden verse con SUBTÍTULOS en Inglés, Español o Latín.