30 Ene Monumenta litterarum VI: Sallustius
Posted at 10:22h
in Monumenta litterarum
“Monumenta Litterarum” nuncupantur sessiones quae a Collegio Latinitatis in lucem eduntur subsidio et favore Academiae Latinitati Fovendae, in quibus sessionibus sodales Collegii Latinitatis et amici volunt exemplum praebere modestum scholas Latine tradendi de auctorum monumentis. En igitur praelectio sexta, in lyceo “La Moreria” Valentiae excepta, de loco Sallustiano, quem praelegit et excutit Georgius Tárrega, Valentinus.