27 Abr Lustrationes mense Maio ann. MMXVIII habendae
Posted at 18:44h
in Lustrationes
DE REBUS GESTIS ROMANORUM
Mense Maio ann. MMXVIII sex habebuntur lustrationes in Museo Matritensi El Prado. Tunc vero monstrabuntur tabulae quae RES GESTAS ROMANORVM attingunt. Nihil est enim, Cicerone monente, aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines! Hi erunt mystagogi, qui binas suscipient lustrationes: Aloisia Aguilar et Carolus García (die IV mensis Mai), Xaverius Mata et Xaverius Carqués (die 25 mensis Mai), denique Georgius Tárrega et Paula Pellicer (Kalendis Iuniis). Viceni tantum lustratores horá 4pm accipientur singulis Veneris diebus. Fiant Latinae lustrationes! Coniungantur artes pingendi et Latine loquendi! Ecce pagina Musei.