Lex de rationibus docendi in qua usus linguae tandem sancitur

Lex de rationibus docendi in qua usus linguae tandem sancitur

Hodie studiorum in lyceis rationes, quoad antiquarum disciplinarum PERITIAM, quae discipulis est in lyceis Catalaunicis exercenda et comparanda, foras datae sunt —singulae enim regiones suas habent in Hispania leges—. Quae quidem leges maximo auxilio et consilio duorum Collegii sodalium, Claustrae nempe Bofarull Guillelmique Cintas, sunt conscriptae.

Nostris in disciplinis magnos effecisse nos processus remur, cum, quoad earum peritiam, nihil certi ante haberemus, quod unum magno gaudio esset; maiorique tamen omnibus erit, cum praesertim huic studiorum rationi facultates sc. loquendi, scribendi, audiendi et legendi, quas ab administris publicis Collegium una cum aliis flagitabat, accessissent. In clivo adhuc, ut aiunt, laboramus, neque enim sat aptam disciplinarum nostrarum docendarum rationem habemus, tamen, quo melius cum linguam Latinam tum cultum classicum una cum lingua Graeca, ut decet, in lyceis aliquando doceamus, id non parvi pendendumst.

En ligamen quo lex monstratur Catalaunice edita. Hic vero Hispanice legere poteris.