IVDICIVM PARIDIS: Lustratio I in Museo El Prado

IVDICIVM PARIDIS: Lustratio I in Museo El Prado

Anno MMXVII Georgius Tárrega suscepit fabulam Iudicii Paridis in Museo El Prado narrandam, in qua Paridi iudicandum est inter Minervam, Venerem et Iononem. RVBENIVS ille depinxerat tabulam anno fere MDCXXXVIII. Plura de tabula, benevole lector, hic reperies. Rubenius quidem rem cepit ex Ovidio  (Her. 16, 65-88):

Tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno,

graminibus teneros inposuere pedes.

Obstipui, gelidusque comas erexerat horror,

cum mihi ‘pone metum!’ nuntius ales ait,

‘arbiter es formae; certamina siste dearum;

vincere quae forma digna sit una duas!’

Neve recusarem, verbis Iouis imperat et se

protinus aetheria tollit in astra via.

Mens mea convaluit, subitoque audacia venit,

nec timui vultu quamque notare meo.

Vincere erant omnes dignae iudexque querebar

non omnes causam posse tenere suam.

Sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,

hanc esse ut scires, unde movetur amor.

Tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent

iudicium donis sollicitare meum.

Regna Iouis coniunx, virtutem filia iactat;

ipse potens dubito fortis an esse velim.

Dulce Venus risit; ‘nec te, Pari, munera tangant

utraque suspensi plena timoris!’ ait;

‘nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae

ibit in amplexus pulchrior illa tuos!’

Dixit, et ex aequo donis formaque probatis

victorem caelo rettulit illa pedem.

 

Licet, si libuerit, SVBTITVLIS uti Latinis, Anglicis vel Hispanicis.

All the videos in YouTube are provided with English, Spanish and Latin SUBTITLES.

Si se desea, todos los vídeos se pueden ver con SUBTÍTULOS en Inglés, Español o Latín.