28 Oct In honorem Ansgarii Legionensis
Post tot menses et calamitates ad finem adduximus inceptum, quod nobis mense Ianuario constitueramus: munusculum in honorem Ansgarii, sodalis nostri, Legionensis, nuper rude donati, in lucem editum esse!
Commendationes, carmen et symbolae tres doctissimae sunt in VOCE LATINA 221.56 edita. Voluimus et Ansgarium augere et usum linguae latinae fovere.
Ecce ligamen ex quo omnia legi et depromi possunt.
Haec documenta videbitis:
– “Praefatio” (Georgius Tárrega)
– “Carmen de bona valetudine” (Michael von Albrecht)
– “De Ansgario” (Salvator Bernet)
– “De latinitate tota colenda” (Radulfus Navarro)
– “Cur barbaria post saecula longa non cadit, o castris miles amice meis?” (Alexandra Ramos)
– “Hominem lingua sapit” (Aloisia Aguilar)
Gratias agimus Sigridi Albert, quipe quae aequissimo animo nostrum inceptum acceperit atque voluerit edere in commentariis VOX LATINA nuncupatis.
Divulgetur Latinitas, divulgetur usus linguae quoquoversus!!!!!!