III Seminarium Collegii Latinitatis

III Seminarium Collegii Latinitatis

‘ARS… DVX CERTIOR QVAM NATVRA’

De artibus et artificibus apud Romanos

Est ars linguae Latinae studentibus vox et captu ampla et significatu ardua, cuius variae sunt proprietates eaeque multiformes, cum legatur in litteris Latinis tum de arte dicendi, tum de arte pingendi, docendi et amandi, tam diversis artibus tantoque intervallo inter se distantibus. Volumus igitur participes cohortari ut de una vel aliis artibus verba faciant, sive ipsam artem collustrantes, sive earum principes artifices vel auctores amplectentes. 

 Haec sunt in summa consideranda:

1) Dies et hora: Die XXVIII mensis Novembris ann. MMXX, Saturni, ex hora quinta vespertina ad septimam (hora Hispanica).

2) Locus: in provincia retiali cuius ligamen suo tempore participibus praebebitur.

3) Oratores: omnes qui verba facere voluerint in Seminario, schedam implebunt et ante diem XXVI mensis Octobris mittent ad collegiumlatinitatis@collegiumlatinitatis.com. Omnes qui rite nomen dederint atque schedam miserint, Kalendis Novembribus de oratiunculis ad Seminarium selectis fient certiores. Seminario peracto, oratores testimonio donabuntur.

4) Lingua seminarii et temporis spatium: Oratiunculae Latine habebuntur neque diutius quam XV minuta singulae complectentur.