
01 Jun III SEMINARIUM COLLEGII LATINITATIS
Posted at 13:07h
in Seminaria
- Titulus et argumentum Seminarii: De epistulis Latinis.
- Lingua seminarii: Latina
- Dies constituta: XV mensis Iulii ann. MMXXIII, Saturni die, a 9am ad 2pm
- Locus: Valentiae ad sedem antiquam Vniversitatis studiorum Valentinae, in Hispania
- Aditus: conventus omnibus gratuito patebit, dum subsellia vacabunt.
- Testimonium: spectatores qui adfuertint orationesque audierint, testimonio Collegii ibidem donabuntur.
- Vide hoc ligamine rerum conspectum in pdf redactum
RERVM CONSPECTVS
- 09:00-09:15: Participes in sedem recipiuntur, subsidia distribuuntur
- 09:15-09:30: Verba aditialia seminario auspicando
- 09:30-10:15:
Severine Clement Tarantino (Université de Lille)
“Reddemus meritis munera parva tuis: de epistulis Marthae Marchinae, sive quibus verbis poetria patronum suum adloquatur”
- 10:15-10:50:
Radulfus Navarro (IES Alarifes Ruiz Florindo, Obulculae-Hispali)
“De litteris priore saeculo Vaticanis cum iis, quae nunc sunt, comparandis”
- 10:50-11:20:
Georgius Tárrega (University of Massachusetts, Boston)
“De epistulis Comenianis per Europam redditis earumque momento ac pondere”
- 11:20-12:00: INTERCAPEDO
- 12:00-12:15: Praemia Certaminis “Transverso calamo”
- 12:15-12:45:
Raycus G. Perdomo (IES Tavernes Blanques, Valentiae)
“Cicero et Plinius. Salsus et severus”
- 12:45-13:15:
Gabriel Cañamero (IES Camp de Morvedre, Sagunti)
“Pila et calami: de epistulis e castris Romanis missis”
- 13:15-14:00:
Marina Garanin (Musa Pedestris, Heidelbergae)
“De Ovidii epistulis”
- 14:00: Clavsvra
- 14:15: Prandivm