II Seminarium peractumst!

II Seminarium peractumst!

Peractum est in antiqua sede Vniversitatis Studiorum Valentina II Seminarium Collegii Latinitatis, quod XL homines toto animo audiverunt die V mensis Octobris, ann. MMXIX. Verba per quinque horas facta sunt de Lucano, Sallustio, Cicerone, Tacito, Seneca multisque aliis. Fuit dies iucundissimus, quo multa didicerunt auditores. Ecce spectetis imagines ibi exceptas atque, si volueritis, pelliculam compendiariam. Vtinam liceat et pelliculas edere proximis hebdomadibus! Gratias maximas agimus oratibus, qui suas pervestiganiones aperuerunt, atque omnibus participibus!