I Seminarium Collegii Latinitatis

I Seminarium Collegii Latinitatis

…omnibus fautoribus Latinitatis institutum est atque apertum. Titulum ei et argumentum imposuimus “Roma in Hispania: homines et res”. Seminarium unam solam sessionem continuatam pertinebit quae die 29 mensis Iunii ann. MMXVIII celebrabitur, neque longae acroases eo die habebuntur, sed breves oratiunculae eorum omnium qui partem agere voluerunt.

 Haec sunt in summa consideranda:

1) Dies et hora: 29 mensis Iunii, Veneris, ex hora 9 ad 14 usque.

2) Locus: Auditorium in Facultate Studiorum Antiquitatis, in Universtitate Studiorum Valentina, sexto tabulato, Valentiae

3) Titulus et argumentum Seminarii: «Roma in Hispania: homines et res».

4) Decem habebuntur orationes. Hic breves relationes orationum legi possunt

5) Aditus omnibus auditoribus GRATUITO patebit donec loca suppetent.