De subsidiis didascalicis Latine compositis

De subsidiis didascalicis Latine compositis

Marcus Carrozza et Daniele Santapaola subsidia didascalica nuper in lucem ediderunt, quae adhiberi possunt in scholis tironibus dicatis. Opuscula, Georgio Tarrega et Stephano Berchez monentibus, scripta et defensa sunt Valentiae atque legi possunt, ope Vniversitatis Studiorum Malacitanae, in commentariis «Thamyris» nuncupatis, numero XI signatis. Ecce summa symbolarum:

Marcus Carrozza: «Fabulae ad legendi facultatem exercendam conscriptae ac increscenti gradu dispositae»

Colliguntur hac in symbola sex fabulae increbrescenti difficultate quibus discipuli linguam Latinam in lyceis colentes facultatem legendi ac intellegendi acuere possint. Rationes quibus nisi sumus ad fabulas exarandas arte inhaerent coniecturis et pervestigationibus quae ad eam provinciam studiorum Anglice SLA nuncupatam pertinent. Insuper, ut fabulae vero linguae usu sererentur ac earundem difficultas paulatim glisceret, lexicon Leodiense verba in scriptorum consuetudine crebrius versantia colligens frequentiaque ordinans adhibuimus ac propositis obtemperare contendimus eius monumenti omnium Europae gentium communis quod Anglice appellatur “Common European Framework of Reference for Languages”.

Daniele Santapaola: «Plurima signa, multae fabulae, una hereditas. De usu inscriptionum in scholis»

Hoc opus praecipuo proposito ortum est, ut discipuli non solum fruendis multis disciplinis quae ad artem criticam lapidariam spectant ad antiquorum cultus hereditatem induci possint, sed etiam activae methodi beneficiis et quattuor facultatibus linguae utendis periculo maturitati praeparati sint et praecepta grammatica lexicalemque sarcinam repetant. Hoc modo et perutilia instrumenta offeruntur ut discipuli conscii fieri possint veterum incredibilis hereditatis et morum —sine ulla dubitatione societatis nostrae fundamentum—, et auxilium in rebus atque usu positum, quod artis praeceptorum summam curam et novum disciplinis nostris necessarium iungit, suppeditatur.

Aliae symbolae, quae sodales Collegii scribunt, hic reperiri possunt. De lingua latina Latine scribamus.

Valentiae, die XXIV mensis Ianuarii ann. MMXXI