DANAE: Lustratio V in Museo el Prado

DANAE: Lustratio V in Museo el Prado

Mense Novembri ann. MMXVII Ludovica Blecua, sodalis Collegii, suscepit hanc tabulam Titiani in Museo El Prado narrandam, in qua Danae depingitur, dum a Iove, in imbrem aureum converso, amatur.

Loci auctorum:

1. Ovidii:

Iuppiter aut in aves aut se transformat in aurum

aut secat imposta virgine taurus aquas

Amores III, 12, 33-34

Si numquam Danaen habuisset aenea turris,

non esset Danae de Iove facta parens

Amores, II, XIX, 27-28

In thalamum Danae ferro saxoque perennem

quae fuerat virgo tradita, mater erat

Amores, III, IV, 21-22

Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,

corruptae pretium virginis ipse fuit

Amores, III, VIII, 29-30

Affuit Acrisio servandae cura puellae;

nunc tamen illa suo crimine fecit avum

Ars amatoriae, III, 631-632

2. Horatii:

Inclusam Danaem turris aenea

robustaeque fores et vigilum canum

tristes excubiae munierant satis

nocturnis ab adulteris,

si non Acrisium, virginis abditae

custodem pavidum, Iuppiter et Venus

risissent: fore enim tutum iter et patens

converso in pretium deo.

Carmina III, XVI, 1-8.

3. Hygini:

Danae Acrisii et Aganippes filia. Huic fuit fatum, ut, quod peperisset Acrisium interficeret; quod timens Acrisius, eam in muro lapideo praeclusit. Iovis autem in imbrem aureum conversus cum Danae concubuit, ex quo compressu natus est Perseus. Quam pater ob stuprum inclusam in arca cum Perseo in mare deiecit. Ea voluntate Iovis delata est in insulam Seriphum, quam piscator Dictys cum invenisset, effracta ea vidit mulierem cum infante, quos ad regem Polydectem perduxit, qui eam in coniugio habuit et Perseum educavit in templo Minervae. Quod cum Acrisius rescisset eos ad Polydectem morari, repetitum eos profectus est; quo cum venisset, Polydectes pro eis deprecatus est, Perseus Acrisio avo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum. Qui cum tempestate retineretur, Polydectes moritur; cui cum funebres ludos facerent, Perseus disco misso, quem ventus distulit in caput Acrisii, eum interfecit. Ita quod voluntate sua noluit, deorum factum est; sepulto autem eo Argos profectus est regnaque avita possedit.

Fabulae, 63, Danae

 

 

Licet, si libuerit, SVBTITVLIS uti Latinis, Anglicis vel Hispanicis.

All the videos in YouTube are provided with English, Spanish and Latin SUBTITLES.

Si se desea, todos los vídeos pueden verse con SUBTÍTULOS en Inglés, Español o Latín.