22 Nov Acroasis Salmanticae habita
Posted at 09:31h
in Acroases
Docendi per usum rationes Stephanus Bérchez nuper tractavit Salmanticae. Senecae credimus dicenti “longum iter esse per praecepta, breve et efficax per exempla”, quamobrem sodalis Collegii ipse carmen Catullianum, quod “odi et amo” incipit, Latine excussit coram auditoribus. Deinde de vitiis atque virtutibus docendi rationum disseruit. Loqui, scribere, legere, intellegere sunt peritiae a nobis impetrandae… Est igitur operae pretium!