Acroasis de Varrone Romae habita

Acroasis de Varrone Romae habita

Intra dies 24 et 26 mensis Novembris ann. MMXVI convenerunt Romam Latinitatis fautores ex toto orbe terrarum, una et praecipua de causa arcessiti, ut auspicationi interessent cursus scholastici Academiae Vivarii Novi: professores Michael von Albrecht (Germania), Charles Guittard (Gallia), Remo Bodei (America Septentrionalis) et e nostris Sandra Ramos et Vicente Cristóbal inter alios, una cum consociationibus magni nominis ut CulturaClasica sive GrecoLatinoVivo, et cum iis nostrum Collegium Latitatis, voluerunt iuvenes comitari qui totum annum sermones cotidianos serent cum auctoribus Graecis Latinisque ab Aloisio Miraglia ceterisque magistris ducti. Per tres dies habitae sunt cum acroases tum colloquia, commentarii, concentus atque fabulae scaenicae quibus auditores accendebamur et quae valuerunt redintegrare in omnibus scintillas Humanitatis. Ceterum Academia Vivarium Novum novam sedem ingreditur eamque pulcherrimam “Villam Falconieri”, ubi posthac scholae habebuntur et quae est sita in agro Tusculano, cui tot tantaque ingenia se olim commiserunt Cicerone duce. Nec modo domicilium est renovatum, sed foedera nova icta: Aloisia Aguilar commendavit omnibus participibus Collegium Latinitatis atque dextram iunxit cum Aloisio Miraglia aliisque amicis de litteris bene sentientibus quo vires nostrae alacrius coalescant atque novis inceptis in amicitia et concordia demus operam. Utinam iis auspiciis floreat Latinitas atque multos vigeat per annos!