ACHILLES REPERTVS: LUSTRATIO III in MUSEO EL PRADO

ACHILLES REPERTVS: LUSTRATIO III in MUSEO EL PRADO

Mense Maio ann. MMXVII Georgius Tárrega suscepit hanc tabulam RVBENII in Museo El Prado narrandam, in qua Achilles repertus est ab Vlixe et Diomede. Postea se Troiam contulerunt, ubi Achilles sagitta necatus est!

Ecce locus ex  fabula LXXVI Hygini  depromptus:

Thetis Nereis cum sciret Achillem filium suum, quem ex Peleo habebat, si ad Troiam expugnandam isset, periturum, commendavit eum in insulam Scyron ad Lycomedem regem, quem ille inter virgines filias habitu femineo servabat nomine mutato; nam virgines Pyrrham nominarunt, quoniam capillis flavis fuit et Graece rufum «pyrrhon» dicitur. Achivi autem cum rescissent ibi eum occultari, ad regem Lycomeden oratores miserunt, qui rogarent, ut eum adiutorium Danais mitteret. Rex cum negaret apud se esse, potestatem eis fecit, ut in regia quaererent. Qui cum intellegere non possent, quis esset eorum, Ulixes in regio vestibulo munera feminea posuit, in quibus clipeum et hastam, et subito tubicinem iussit canere armorumque crepitum et clamorem fieri iussit. Achilles hostem arbitrans adesse vestem muliebrem dilaniavit atque clipeum et hastam arripuit. Ex hoc est cognitus suasque operas Argivis promisit et milites Myrmidones.

Ecce locus ex Ovidii Metamorphoseon versibus CLXII-CLXX excerptus:

‘Praescia venturi genetrix Nereia leti
dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,
in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis:
arma ego femineis animum motura virilem              
165
mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros
virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
«nate dea,» dixi «tibi se peritura reservant
Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?»
iniecique manum fortemque ad fortia misi.         

 

Licet, si libuerit, SVBTITVLIS uti Latinis, Anglicis vel Hispanicis.

All the videos in YouTube are provided with English, Spanish and Latin SUBTITLES.

Si se desea, todos los vídeos se pueden ver con SUBTÍTULOS en Inglés, Español o Latín.