Circulus Latinus Valentinus anno MMX conditus est. Singulis mensibus congregantur X fere sodales eo animo, ut locos ex auctoribus depromptos per tres horas Latine rimentur. Propter luem illam coronariam et aliis de causis paucae sessiones habitae sunt ab anno MMXX ad ann. MMXXV. Anno vero MMXXV exeunte nonnulli sodales decreverunt sessiones Circuli redintegrare. Neque aliud sodales persequuntur nisi de argumentis antiquis et recentioribus colloquantur atque ex fontibus alantur perennibus. Sessiones, quae quidem habentur in taberna libraria Valentina La Primera, si frequentare volueris, scribes ad collegiumlatinitatis@collegiumlatinitatis.com. Fac venias et Latinitatem exerceas! Ecce pellicula in qua Georgius sodalis brevissime disserit (min. 25.30) de inceptis et rationibus Circuli Latini Valentini.
Nuperrima sessio habita est mense Maio ann. MMXXVI. Novae redintegrabuntur sessiones mense Septembri, de qua re hic diligenter scribemus.

Coetus fuit tironum Linguae Latinae, qui Valentiam interdum convenire solebant ab anno MMXV ad annum MMXX ut linguam Latinam exercerent et primos gradus in Latinitate facerent.

Si sodalis nostri Collegii fieri volueris, suademus beneficia legas, schedam nominis dandi impleas in reti eamque mittas quamprimum.