HEVS, IAM APPETIT II SEMINARIVM COLLEGII LATINITATIS!

HEVS, IAM APPETIT II SEMINARIVM COLLEGII LATINITATIS!

Habebitur nostrum II Seminarium Valentiae, die V mensis Octobris continenti. Locus erit antiqua sedes Vniversitatis Studiorum Valentinae.

 

De aditu aperto: aditus omnibus, qui venerint, hominibus patebit dummodo in conclave capiantur. Neque nomen dare neque stipem solvere oportebit! Veniant omnes!

De testimoniis accipiendis: si quis omnes orationes audierit, gratuito accipiet testimonium conventus, fide a Collegio nostro et Vniversitate Valentina data.

Ceterum erit nobis honori audire, praeter alios sodales, Serenam Shirley ex oppido Florentia, atque Danielem Pettersson coram, qui fastigium imponent conventui.

Venitote frequentes! Ecce habetis ordinem rerum agendarum (in hoc PDF summaria reperies omnium orationum):

Prima pars: 9:30 – 11:15

Salutatio aditialis

Carles García Olmos: «Verba in Lucani Pharsalia notissima…ac memorabilia».

Michaël Angelus Athanasius Peralta: «Facta feminarum Romanarum memorabilia apud Valerium Maximum».

Ana Kuljeric Morales: «De Seneca: analogia inter mortem eius atque tragoediam Phaedram».

José Sánchez—Tarazaga Martínez: «‘In hoc vinces’».

 

Intercapedo: 11:15-12

 

Secunda pars: 12-14

Serena Shirley (ope Skype ex oppido Florentia): «De consociatione Lupercal».

Kevin Prell Trevejo: «Incendium Romae apud auctores Romanos».

Rayco García Perdomo: «Scipionis amicitia et virtus».

 

Oratio valedictoria

Daniel Pettersson: «Litterae per saecula sepultae».

 

Ceterum, si vacarit et placuerit, spectabitis brevem pelliculam (8min) Seminarii anni praeteriti!