DE III COETV ANNVO HABENDO

DE III COETV ANNVO HABENDO

Tertius Coetus Annuus Collegii Latinitatis habebitur proximo die XXVI mensis Februarii ann. MMXX, qui dies erit Mercurii. Sociis rite in locum convocatis, haec tractabuntur:

I. RELATIO PRAESIDIS

II. RELATIO MINISTRAE A SECRETIS

III. RELATIO ARCARII

IV. INCEPTA FVTVRA

V. ROGATIONES

De inceptis anno MMXIX iam perfectis deque novis ad annum MMXX suscipiendis amice disceptabitur.

Valentiae, die XXII mensis Februarii ann. MMXX