DE II SEMINARIO COLLEGII LATINITATIS ANN. MMXIX HABENDO

DE II SEMINARIO COLLEGII LATINITATIS ANN. MMXIX HABENDO

“FACTA ROMANORVM MEMORABILIA”
Annus est propemodum elapsus ex illa prospera ac frugifera die qua I Seminarium nostri Collegii habitum est: quam multi amici amicaeque per id tempus convenimus! Quam honesti oratores cum iuniores tum veterani, coram aut, ut aiunt, ope retis omnium gentium, vires ibi coniunximus! Quantos denique fructus opera nostra ac studium Latinitatis singulare tunc pepererunt! Quae omnia nobis dulcissima ac digna videntur quae identidem recolantur.
En habetis indicia ad II Seminarium Collegii Latinitatis instituendum et amplificandum:
1. Titulus et argumentum Seminarii: Facta Romanorum memorabilia. 
2. Dies constituta: 5 mensis Octobris ann. MMXIX (Saturni die, mane)
3. Locus: Valentiae (sedes nuntiabitur suo tempore)
4. Terminus nominis dandi (iis inditus qui velint oratiunculas proponere): ad diem 25 mensis Iulii differtur (mittatur tabella nominis dandi ad collegiumlatinitatis@gmail.com,  ratione allata “Seminarium”). Inscriptio seminarii gratuito sociis stabit, 25€ constabit ceteris (non sociis), quibus certiores faciemus de computo nostro argentario.

5. Aditus sine oratiuncula gratuito stabit auditoribus atque apertus donec loci suppetent.
Venite ad Seminarium!
Valentiae, idibus Iuniis ann. MMXIX