Calamus florescens: CERTAMEN Latine scribendi

Calamus florescens: CERTAMEN Latine scribendi

Persuasum nobis est et magistros et discipulos magis in dies rationes didascalicas colere novas quarum studium incitari diuturna voluntate etiam in Collegio contendimus. Quem ad finem certamen “Calamus Florescens” discipulis lycei dicatum mox habitum iri nuntiamus, quo incepto animos discipulorum accenddere volumus ut facultatem scribendi exerceant atque demonstrent. Aditus huic certamini patet omnibus discipulis qui inter hunc annum scholasticum in lyceo versentur. Plura invenietis indicia in praeconio!