Tweets by clatinitatis

En español

Vires Romae conivngvntvr!

Aloisia AguilarIntra dies 24 et 26 mensis Novembris convenerunt Romam Latinitatis fautores ex toto orbe terrarum, una et praecipua de causa arcessiti, ut auspicationi interessent cursus scholastici Academiae Vivarii Novi: professores Michael von Albrecht (Germania), Charles Guittard (Gallia), Remo Bodei (America Septentrionalis) et e nostris Sandra Ramos et Vicente Cristóbal inter alios, una cum consociationibus magni nominis ut CulturaClasica sive Greco Latino Vivo, et cum iis nostrum Collegium Latitatis, voluerunt iuvenes commitari qui totum annum sermones cotidianos serent cum auctoribus Graecis Latinisque ab Aloisio Miraglia ceterisque magistris ducti. Per tres dies habitae sunt cum acroases tum colloquia, commentarii, concentus atque fabulae scaenicae quibus auditores accendebamur et quae valuerunt redintegrare in omnibus scintillas Humanitatis. Ceterum Academia Vivarium Novum novam sedem ingreditur eamque pulcherrimam “Villam Falconieri”, ubi posthac scholae habebuntur et quae est sita in agro Tusculano, cui tot tantaque ingenia se olim commiserunt Cicerone duce. Nec modo domicilium est renovatum, sed foedera nova icta: Aloisia Aguilar commendavit omnibus participibus Collegium Latinitatis atque dextram iunxit cum Aloisio Miraglia aliisque amicis de litteris bene sentientibus quo vires nostrae alacrius coalescant atque novis inceptis in amicitia et concordia demus operam. Utinam iis auspiciis floreat Latinitas atque multos vigeat per annos!

De rationibvs in lyceis et de inceptis Collegii Latinitatis

Aloisia AguilarEcce venerunt nuper in lyceum, ut scholas nostras experirentur. Aloisia rationes monstravit docendi atque medullam nostri incepti. Multa enim sunt quae volumus et Valentiae et in toto orbe terrarum conflare! Vivat Latinitas, auctores legamus, linguam et thesaurum tradamus!!!!

Plura inspice hic.

Etiam vide nuntium in nostra pagina Facebook.

De acroasi Salmanticensi

Docendi per usum rationes Stephanus Bérchez nuper tractavit, ut nuntiavimus, Salmanticae. Seneca monente, "longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla", quamobrem sodalis Collegii ipse carmen Catullianum, quod "odi et amo" incipit, excussit coram auditoribus. Deinde de vitiis atque virtutibus docendi rationum disseruit. Loqui, scribere, legere, intellegere sunt facultates a nobis impetrandae... Est igitur operae pretium!

Cvrsvs Lingvae Latinae

Cursum tironibus ordinavimus, nomine VESTIBVLVM, qui cursus Valentiae habebitur a mense Ianuario ad mensem Maium anni MMXVII. Plura inspice hic

COLLEGIVM LATINITATIS

© MMXVII — VALENTIAE