Georgius Tárrega

PRAESES

Georgius Tárrega utramque docet linguam in lyceo "El Grao" (Valentiae) atque profitetur ab anno MMX in Vniversitate Studiorum Valentina litteras latinas et Artem Docendi. Thesim doctoralem de philologia latina anno MMV conscripsit aliasque porro symbolas de litteris latinis. Munere magistri functus est quater in CAELO atque anno MMXV cooptatus est in Academiam Latinitati Fovendae.

ALTER A PRAESIDE

Stephanus Bérchez studia Philologiae Classicae anno MM Valentiae perfecit et Barcinoni thesin doctoralem de Ovidii relegatione defendit. Litteras Romanas libentissime pervestigat et cum amicis de rebus humanis, ut aiunt, divinisque sermocinatur. Certaminibus publicis superatis, in lyceo Mislatae prope Valentiam suos discipulos Cultum Classicum et Linguam Latinam docet.
Stephanus Bérchez

A SECRETIS

Aloisia Aguilar est magistra utriusque linguae in lyceo "El Puig". Defendit anno MMXV thesin doctoralem de Varrone. Maxime delectatur litteris Latinis quibus adsidue operam dat, necnon rationibus docendi linguae Latinae quas in Academia Vivarii Novi nosse potuit; quocirca bis accita est in CAELVM ubi magistros informavit. Huc adde bis ad ipsam urbem Valentiam cursum Latinitatis tradidisse.
Aloisia Aguilar

ARCARIVS

Ludovicus Folgado, Matriti natus, studia perfecit Philologiae Classicae anno MMII. Annum degit Heidelbergae, in cuius Vniversitate Linguae Latinae et Graecae studere perrexit, necnon rudimentis linguarum quae ad Orientem spectant. Magister est ab anno MMVII utriusque linguae in lyceo. Maxime eius interest novas vias quaerere Linguae Graecae docendae, dum Lingua Latina usu vivo utitur.
Ludovicus Folgado

CONSILIARIVS

Xaverius Carqués, Torrente natus, postquam studia perfecit Philologiae Classicae Vniversitatis Studiorum Valentinae, Diploma Toponymiae et Onomasticae Valentinae impetravit. His temporibus Linguam Latinam Graecamque docet in lyceo in oppido Castilione sito. Magno cum gaudio omnibus conventibus Circuli Latini Valentini adesse eo animo conatur, ut linguam discat atque litteris Latinis fruatur.
Xaverius Carqués

CONSILIARIVS

Paulus Ortiz, Valentiae natus, laurea impetrata tirocinium confecit et parvulam dissertationem de lingua Latina modo vivo docenda protulit. Anno MMXII linguae Latinae docendae rationem vivam didicit in Academia Vivario Novo, a quo tempore magnopere studium in litteris classicis christianisque ponit. Ab anno MMXI in Vniversitate Studiorum Catholica Valentina linguam Latinam docet.
Paulus Ortiz

CONSILIARIVS

Carolus García anno MCMLXXXIX natus est Valentiae, qua in urbe litteris classicis operam navavit. Laurea academica impetrata opus Magisterii Docendi Latine conscripsit idque coram iudicibus Latine defendit anno MMXIII. Eo quoque tempore scholis aestivis Vivarii Novi mensem interfuit. Nunc temporis pueros in rudimentis Linguae Latinae in lyceo prope Valentiam sito erudit.
Carolus García
COLLEGIVM LATINITATIS

© MMXVII — VALENTIAE