Lvstrationes in Mvseo Matritensi EL PRADO

 

- Placuit moderatoribus Musei El Prado rursus Collegium arcessere ut mense Novembri ann. MMXVII tabulae Titiani artificis illius praestantissimi de fabulis mythologicis a sodalibus Collegii ostendantur, monstrentur, explicentur. Quod inceptum libentissimo animo fiet die III (mystagogis Stephano Bérchez et Ludovico Folgado), die XVII (Georgio Tárrega et Paulo Villaoslada) et die XXIV (Ludovica Blecua et Guillielmo Palao). 

 https://www.museodelprado.es/actualidad/actividad/visitas-en-latin-cultura-grecorromana/1e29ec53-86ad-4fcc-bcfc-1a115f690017

- Mense Maio ann. MMXVII, lustrationes tabularum pictarum antiquas fabulas mythologicas complectentium Collegium Latinitatis suscepit in Museo El Prado (Matriti). Ter bini mystagogi tabulas a Rubenio depictas Latine explanaverunt. Ecce quattuor exempla lustrationum. 
Ceterum lustrationes plures a Collegio paratas de Titiano mense Novembri ann. MXVII denuo habebuntur.

Ecce nuntius de lustratione in pagina Musei El Prado.

Ecce symbola in LA RAZÓN.

- Mense Augusto ann. MMXVI suscepit Collegium Latinitatis lustrationem Musei coram CXXXV participibus cursus c.n. CAELVM.

COLLEGIVM LATINITATIS

© MMXVII — VALENTIAE