Priscianus Grammaticus

CVRSVS LINGVAE LATINAE

Cursus tironibus et provectioribus ordinabuntur, quibus discipuli rudimenta discere ac monumentis auctorum delectari possint.

CVRSVS "VESTIBVLVM"

Mense Maio finem fecimus VESTIBVLI, quem cursum, a XL participibus frequentatum, duos in greges divisimus. Participes, inter quos numerabantur historici, discipuli lyceorum, magistri lyceorum, discipuli Vniversitatis et alii, rudimenta linguae didicerunt, Latine locuti sunt singulis diebus, legerunt et textus faciles Ciceronis, Sallustii, Martialis et aliorum probatorum scriptorum. Gaudemus et habemus in animo porro cursus ordinare a mense Septembri ann. MMXVII! Ecce praeconium cursus iam perfecti.

 

 

CVRSVS LATINITATIS VIVAE AESTIVVS

Cursus Aestivus Latinitatis Vivae Matritensis

Editumst praeconium cursus c.n. CAELVM qui habebitur Matriti mense Augusto exeunte, CulturaClasica.com moderante atque Collegio nostro favente. Ad hoc magistrorum munere fungentur Casparius Porton (Batavia), Iustus Bailey (Civitates Americae Foederatae), Robertus Carfagni (Italia) atque nostri Collegii sodales Aloisia Aguilar et Georgius Tárrega. Denique numerabuntur inter magistros et Daniel Pettersson, qui Latinitium condidit, et Alexander Veronensis.

Inspiciatis cursus praeconium. Kalendis Maiis iam 147 participes nomen dederunt.

COLLEGIVM LATINITATIS

© MMXVII — VALENTIAE