Tweets by clatinitatis

En español

DE CONSILIIS SOCIETATIS HISPANICAE STVDIORVM

CLASSICORVM (SEEC)

A. d. VIII Kal. Apr. ann. MMXVII Matritum in Sedem Societatis Hispanicae Studiorum Classicorum haud pauci homines qui linguae Latinae atque Graecae magistrorum munere funguntur et in lyceis et in Vniversitatibus Studiorum, ea mente convenerunt, ut de consiliis, methodis et legibus disceptarent ad linguas classicas hodie in Hispania tradendas spectantibus. Consiliis igitur multis sedulo agitatis, praeconium evulgandum censuere, quod hic Hispanice, si libet, legetis, hic vero Latine. Ceterum ecce pagina ab Ansgario Legionensi confecta. Magna affulget fortuna nobis , remis velisque pugnantibus pugnaturisque.

 

Monvmenta Litterarvm

“Monumenta Litterarum” nuncupabuntur sessiones quas proximis mensibus Collegium Latinitatis edet in lucem, in quibus sessionibus sodales Collegii Latinitatis et alii volunt exemplum praebere modestum scholas Latine tradendi de auctoribus. En igitur primas scholas monstramus, a sodalibus Georgio Tarrega et Aloisia Aguilar traditas de litteris latinis. Horatii “Carpe diem” Georgius praelegit, carminis res et verba enodans coram amicis. Aloisia suavissime nos delectat fabulam tractans pulcherrimam de Gyge, e libro tertio “De officiis” Ciceronis depromptam; ad hoc tabulam pictam fabulae dat describendam atque vocabula excutit. Hactenus hae sunt sessiones amputatae et in unam pelliculam redactae: proximo mense habemus in animo totas scholas subtitulis instructas reti apponere.

De rationibvs docendi apvd Cantabros

Rationes docendiSemel ac saepius enixe operam navamus quo amplius rationes Linguae Latinae discendi ac docendi quoquoversus pervulgentur. Itaque praeses noster et Aloisia Aguilar Cantabros mense Ianuario adierunt, quibus monstrarent rationes et subsidia unaque cum iis exercerent linguam. Ad hoc videbantur discipuli quidam Circulum conformare velle, quare maxime gaudemus. Cantabros salvere iubemus!

Cvrsvs "Vestibvlvm"

Cursus VestibulumMense Ianuario "Vestibulum" a Collegio Latinitatis Valentiae ordinatus initium cepit. Cui cursui XL discipuli, duos in greges divisi, ita intersunt ut per usum rudimenta Linguae Latinae adipiscantur atque ad ipsos auctores Latinos pedetemptim pervenire possint. Itaque nostris in scholis, quae in facultate Geographiae et Rerum Gestarum traduntur, non tantum discipuli Philologiae Classicae numerantur, quin etiam alumni aliarum disciplinarum studiosi atque homines quibus Latinitatem colere cordi est. Scholas tradunt Ludovicus et Carolus, qui sunt inter magistros qui Latine semper loquuntur in lyceis cum discipulis. Vtamur lingua Latina!

Thesavrvm tradamvs societati!

Georgius TárregaEcce symbola commendanda quae nuperrime apud "La Razón" in lucem edita est qua incepta atque casus ortus nostrae consociationis, scilicet Collegii Latinitatis, colligi possunt. Nostri enim est coniungere vires cum ceteris hominibus ex toto orbe terrarum eo animo ut enixe una operam navemus pro Latinitate pervulganda. Gratias plurimas ergo agimus diurnariis etsi haud semel praeter modum quaedam dixerunt, nam nos nec primi nec sinceri rationes, ut dicuntur, vivas adhibuimus in lyceis!

PRIORA IN ATRIO

COLLEGIVM LATINITATIS

© MMXVII — VALENTIAE